- TELEPHUS
- I.TELEPHUSGrammaticus Pergamenus, scripsit fere omnia, quae ad Grammaticam pertinent; inter alia collationes epithetorum eidem rei congruentium, ad copiam parandam elocutionis, Suidas.Item historiam Pergami, vitas Poetarum, etc. Floruit sub Adriano Imperatore et Verum graecam linguam docuit. Iul. Capitolin. in Vero. Voss. de Hist. Graec. l. 4. c. 16. Item amicus Horatii, l. 4. Od. 19.II.TELEPHUSMysorum Rex, Herculis filius ex Auge Nympha, qui cum avi sui iussu in silvis expositus esset, a cerva aliquandiu dicitur educatus. Quae res tantam futurae claritatis opimonem de eo praebuit, ut mox a Mysiae rege adoptatus sit, et regni haeres institutus. Factus itaque Mysorum Rex, cum Graecos ad Troianam expeditionem proficiscentes prohibere conaretur, ne per Mysiam iter facerent, ab Achille vulneratus est. Cuius plagae cum nullum satis efficax remedium inveniretur, oraculô responsum est, fore ut eâdem hastâ, quâ vulneratus erat, sanareur. Reconciliatus itaque Achilli, ab eo impetravit, ut ex hasta, quâ vulneratus erat, sanaretur, rubigine malagma conficeret, et vulneri suo imponeret: quô factô statim sanitatem consecutus est. Propert. l. 2. El. 1. v. 63.Mysus et Haemonii iuvenis qui cuspide vulnusSenserat, hâc ipsâ cuspide sensit opem.Ovidius, l. 5. Trist. El. 2. v. 15.Telephus aeternâ consumptus tabe perisset,Si non quae nocuit dextra tulisset opem.Seneca Tragaedus, in Troadibus, Actu 2. v. 215.Inhospitali Telephus regno impotensDum Mysiae ferocis introitus negat,Rudem cruore regiô dextram imbuitFortemque eandem sensit et mitem manum.Horatius, Epod. 17. v. 8.Movit nepotem Telephus Nereium,In quem superbus ordinârat agminaMysorum, et in quem tela acuta torserat.Alii dicunt herbarum virtute restitutum. Claudians:Sanus Achtlleis remeavit Telephus herbis,Cuius pertulerat vires, et sensit in unoLetalem placidamque manum, medicina per hostemContigit, et pepulit quos fecerat ipse dolores.Nic. Lloydius. Addo, quod inter opera Parasii, quorum olim ingens fama, et Telephus memoratur Plinio, l. 35. c. 10.III.TELEPHUSmendicus quidam peram gestans, apud Aristophanem. Item nomen Iuvenis apud Horatium, l. 3. Od. 11. v. 25.IV.TELEPHUSservus mulieris Romanae nomenculator, conspiratione in Augustum famosus, apud Sueton. in Vita Augusti, c. 19. ubi eum et Senatum aggredi, et Imperium arripere, animô destinare ausum, memorat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.